1. Igitur, perterritis ac dubitantibus ceteris, Caius Cornelius eques Romanus et cum eo Lucius Vargunteius senator constituere ea nocte paulo post cum armatis hominibus, sicuti salutatum, introire ad Ciceronem ac de improviso domi suae inparatum confodere. 28, 1.
  2. Sed ubi ille (Cicero) adsedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso vultu, voce supplici postulare a patribus coepit ne quid de se temere crederent; (dicebat) ea familia ortum (esse), ita se ab adulescentia vitam instituisse, ut omnia bona in spe haberet. 31, 7
  3. Catilina, paucis diebus apud C. Flaminium commoratus, dum communem exercitum armis exornat, imperii insignibus contra castra Romana proficiscitur. Ubi haec Romae comperta sunt, senatus Catilinam et Flaminium hostes iudicat. 36, 1-2.
  4. Sed postquam Cn. Pompeius ad bellum maritimum atque Mithridaticum missus est, plebis opes imminutae sunt, paucorum potentia crevit. Ei magistratus, provincias aliaque omnia tenere. Ipsi, innoxii, florentes, sine metu aetatem agere. 39.
  5. Isdem fere temporibus in Gallia citeriore atque ulteriore, item in agro Piceno, Bruttio, Apulia motus erat. Namque illi quos ante Catilina dimiserat inconsulte ac veluti per dementiam cuncta simul agebant. 42, 2.
  6. His rebus ita actis, constituta nocte qua Allobroges proficiscebantur, Cicero, per legatos cuncta edoctus, Lucio Valerio Flacco et Caio Pomptino praetoribus imperat ut in ponte Mulvio per insidias Allobrogum comitatus deprehendant. 45, 1.
  7. His rebus ita actis, Cicero praetoribus imperat, ut in ponte Mulvio per insidias Allobrogum comitatus deprehendant. Illi, homines militares, sine tumultu praesidiis conlocatis, sicuti praeceptum erat, occulte pontem obsidunt [...]. Galli, cito cognito consilio, sine mora praetoribus se tradunt. 45, 1-3.
  8. Postquam Cato adsedit, consulares omnes itemque senatus magna pars sententiam eius laudant, virtutem animi ad caelum ferunt, alii alios timidos vocant. Cato clarus atque magnus habetur; senatus decretum fit, sicuti ille censuerat. 53, 1.
  9. Sed Catilina, postquam videt montibus atque copiis hostium sese clausum, in urbe res adversas, neque fugae neque praesidii ullam spem, optimum ratus fortunam belli temptare, statuit cum Antonio quam primum confligere. 57, 5.
  10. Ubi haec dixit, signa canere iubet atque ordines in locum aequum deducit. Dein, remotis omnium equis, ut periculum exaequaret, ipse exercitum pro loco atque copiis instruit. Octo cohortis in fronte constituit, reliquarum signa in subsidio collocat. C. Manlium in dextra, Faesulanum quendam in sinistra parte curare iubet. 59, 1
  11. Sed ubi, omnibus rebus exploratis, Petreius tuba signum dat, cohortes paulatim incedere iubet; idem facit hostium exercitus. Postquam eo ventum est, unde a ferentariis proelium committi posset, maximo clamore cum infestis signis concurrunt, pila omittunt, gladiis res geritur. 60
  12. Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paululum etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat vivus, in vultu retinens. Postremo ex omni copia neque in proelio neque in fuga quisquam civis ingenuus captus est: ita cuncti suae hostiumque vitae iuxta pepercerant. 61, 4-7, 2.