LOS OSCENSES Y OTROS PUEBLOS DE HISPANIA PROMETEN A CÉSAR OBEDIENCIA Y AYUDA.
Interim Oscenses et Calagurritani mittunt ad Caesarem legatos et promittunt se facturos esse imperata. Hos Tarraconenses et Iacetani et Ausetani et paulo post Illurgavonenses, qui flumen Hiberum attingunt, insequuntur. Caesar petit ab his omnibus ut se frumento iuvent. I

CÉSAR SE QUEJA DE LAS INJURIAS DE SUS ENEMIGOS Y DE POMPEYO.
Quibus rebus cognitis, Caesar apud milites contionatur. Omnium temporum iniurias inimicorum in se commemorat; a quibus deductum ac depravatum Pompeium queritur invidia atque obtrectatione laudis suae, cuius ipse honori et dignitati semper faverit adiutorque fuerit. I, 7.

CÉSAR REÚNE TROPAS E INICIA SU AVANCE POR ITALIA.
Cognita militum voluntate, Ariminum cum ea legione proficiscitur ibique tribunos plebis qui ad eum confugerant convenit, reliquas legiones ex hibernis evocat et subsequi iubet. Eo L. Caesar adulescens venit, cuius pater Caesaris legatus erat. I, 8, 1.

ROSCIO Y LUCIO CÉSAR COMUNICAN LAS PETICIONES DE CÉSAR. LOS SENADORES Y POMPEYO LE RESPONDEN.
Acceptis mandatis, Roscius cum L. Caesare Capuam pervenit ibique consules Pompeiumque invenit; postulata Caesaris renuntiat. Illi, deliberata re, respondent scriptaque ad eum mandata per eosdem remittunt, quorum haec erat summa: Caesar in Galliam revertertur, Arimino excederet, exercitus dimitteret. I, 10, 1.

DOMICIO ANUNCIA A LOS SUYOS EN ASAMBLEA LA PRONTA LLEGADA DE POMPEYO EN SU AUXILIO Y LES EXHORTA A NO DESFALLECER, MIENTRAS QUE, EN SECRETO, DECIDE HUIR.
Domitius pronuntiat Pompeium celeriter subsidio venturum hortaturque eos ne animo deficiant et ut parent quae usui ad defendendum oppidum sint. Ipse arcano cum paucis familiaribus suis conloquitur consiliumque fugae capere constituit. I, 19, 1-2.

LAS LEGIONES DE CÉSAR TOMAN POSICIONES.
Dum haec parat atque administrat, C. Fabium legatum cum legionibus tribus quas Narbone hiemandi causa disposuerat in Hispaniam praemittit celeriterque Pyrenaeos saltus occupari iubet. Reliquas legiones quae longius hiemabant subsequi iubet. I, 37.

CÉSAR ORDENA OCUPAR LOS PASOS DE LOS PIRINEOS, QUE ESTABAN EN PODER DE AFRANIO, LEGADO DE POMPEYO EN HISPANIA.
Caesar, dum res parat, Pyrenaeos saltus occupare iubet, qui eo tempore ab L. Afranio legato tenebantur. Reliquas legiones quae longius hiemabant subsequi iubet. Fabius, ut erat imperatum, adhibita celeritate, praesidium ex saltu deiecit magnisque itineribus ad Afranii exercitum contendit. I, 37.

FABIO INTENTA ATRAERSE A LAS CIUDADES VECINAS Y, A TRAVÉS DE DOS PUENTES, PROCURA LA PROVISIÓN DE FORRAJE.
Fabius finitimarum civitatum animos litteris nuntiisque temptabat. In Sicori flumine pontes effecerat duos distantes inter se milia passuum IIII. His pontibus pabulatum mittebat, quod ea, quae citra flumen fuerat, comsumpserat. I, 40, 1

A CAUSA DE LAS LLUVIAS Y LOS DESHIELOS DEL PIRINEO, SE DESBORDA EL RÍO SEGRE A SU PASO POR TIERRAS DE LÉRIDA.
Accidit etiam repentinum incommodum iis diebus, quibus haec gesta sunt. Tanta enim tempestas cooritur ut constaret numquam illis locis maiores aquas fuisse. Tum autem ex omnibus montibus nives ea tempestas proluit ac summas ripas fluminis superavit pontesque ambos, quos C. Fabius fecerat, uno die interrupit. I, 48.

DADAS LAS ENORMES DIFICULTADES PARA EL AVANCE POR TIERRA, CÉSAR ORDENA A SUS SOLDADOS CONSTRUIR NAVES DE FABRICACIÓN SENCILLA Y DE MATERIAL LIGERO.
Cum in his angustiis res esset atque omnes viae ab Afranianis militibus equitibusque obsiderentur nec pontes perfici possent, imperat militibus Caesar ut naves faciant. Carinae ex levi materia fiebant; reliquum corpus navium, viminibus contextum, coriis integebatur. I, 54.

CÉSAR PREFIERE UNA VICTORIA INCRUENTA.
Caesar in eam spem venerat se sine pugna et sine vulnere suorum rem conficere posse, quod re frumentaria adversarios interclusisset. Cur etiam secundo proelio aliquos ex suis amitteret? Cur vulnerari pateretur optime de se meritos milites? Cur denique Fortunam periclitaretur? Praesertim cum non minus esset imperatoris consilio superare quam gladio. I, 72.

ESTRATEGIAS DE LOS BANDOS DE COMBATE.
Postero die munitiones parat perficere. Illi vadum fluminis tentant transire. Qua re animadversa, Caesar Germanos levis armaturae equitumque partem flumen traicit crebrasque in ripis custodias disponit. I, 83.

EL EJÉRCITO ROMANO, SINTIENDO COMPASIÓN POR LA CALAMITOSA SITUACIÓN DEL ENEMIGO, DEJA DE ATACARLE A LA ESPERA DE QUE EL PROPIO CÉSAR DECIDA SOBRE LOS HECHOS CUANDO REGRESE AL LUGAR DEL ASEDIO.
Milites, his rebus commoti, ex munitione a duce deducuntur et oppugnatione desistunt; operibus custodias relinquunt. Quodam genere indutiarum ob misericordiam facto, adventus Caesar expectatur. Nullum telum ex muro a nostris mittitur. II, 13, 1.

ATAQUE DE LA CABALLERÍA POR ORDEN DE CURIÓN.
Novitate rei Curio permotus praemittit equites, qui primum impetum sustineant ac morentur; ipse, celeriter ab opere deductis legionibus, aciem instruit. Equitesque committunt proelium et, priusquam plane legiones explicari et consistere possent, tota auxilia regis, impedita ac perturbata, quod nullo ordine et sine timore iter fecerant, in fugam se coiciunt. II, 26.

LOS SOLDADOS DE CURIÓN ATACAN A LOS NÚMIDAS, QUE ESTÁN EN PLENO SUEÑO; UNOS SON MUERTOS Y OTROS CAEN PRISIONEROS.
Equites missi nocte iter conficiunt, imprudentisque atque inopinantis hostis adgrediuntur. Numidae enim quadam barbara consuetudine nullis ordinibus passim consederant. Hos opressos somno et dispersos adorti magnum eorum numerum interficiunt; multi perterriti profugiunt. Quo facto, ad Curionem equites revertuntur captivosque ad eum reducunt. II, 38.

ANTE LAS PETICIONES DE SUS SOLDADOS, MARCIO RUFO ORDENA A LOS COMANDANTES DE LAS NAVES TENER ESTAS PREPARADAS AL ANOCHECER.
His rebus cognitis, Marcius Rufus quaestor in castris relictus a Curione cohortatur suos ne animo deficiant. Illi orant atque obsecrant ut in Siciliam navibus reportentur. M. Rufus pollicetur magistrisque navium imperat ut primo vespere omnes scaphas ad litus appulsas habeant. II, 43.

OCTAVIO RODEA UNA CIUDAD. SUS HABITANTES PIDEN AYUDA A CÉSAR.
Quorum cognita sententia, Octavius quinis castris oppidum circumdedit atque uno tempore obsidione et oppugnationibus eos premere coepit. Illi omnia perpeti parati maxime a re frumentaria laborabant. Cui rei missis ad Caesarem legatis, auxilium ab eo petebant. III, 9.

POMPEYO MARCHA HACIA EL EJÉRCITO DE ANTONIO Y ACAMPA EN UN LUGAR APROPIADO. INTENTA PERMANECER OCULTO, PERO LOS GRIEGOS INFORMAN DE TODA A ANTONIO.
Pompeius magnis itineribus ad Antonium contendit atque, ubi eum adpropinquare cognovit, idoneum locum nactus, ibi copias conlocavit suosque omnes castris continuit ignesque fieri prohibuit, quo occultior esset eius adventus. Haec ad Antonium statim per Graecos deferuntur. III, 30.

CÉSAR ATACA A LOS PARTINOS.
Caesar, postquam Pompeium ad Asparagium esse cognovit, eodem cum exercitu profectus, expugnato in itinere oppido Parthinorum in quo Pompeius praesidium habebat, tertio die ad Pompeium pervenit iuxtaque eum castra posuit et postridie, eductis omnibus copiis, acie instructa, decernendi potestatem Pompeio fecit. III, 41.

CÉSAR, ATACANDO POR SORPRESA, EXPULSA A LOS POMPEYANOS DE SU TRINCHERA.
Neque Caesarem prima opinio fefellit, nam et pervenit prius quam Pompeius sentire posset et, tametsi erant munitiones castrorum magnae, tamen sinistro cornu, ubi erat ipse, celeriter aggressus Pompeianos, ex vallo eos deturbavit. Et, cum irrumpere nostri conarentur, hic paulisper est pugnatum. III, 67, 4.

CÉSAR, SIN DEMORA ALGUNA, HIZO SALIR A LA IMPEDIMENTA HACIA LA CIUDAD DE APOLONIA Y ORGANIZÓ SUS LEGIONES.
Itaque, nulla interposita mora, impedimenta omnia silentio ex castris Apolloniam praemisit. Duas in castris legiones retinuit, reliquas compliribus portis eductas eodem itinere praemisit. III, 75.

CÉSAR, DESDE LAS PROXIMIDADES DEL CAMPAMENTO DE POMPEYO, OBSERVA LA DISPOSICIÓN DE LAS TROPAS DE ESTE.
Caesar, cum Pompei castris adpropinquasset, ad hunc modum aciem eius instructam animadvertit: erant in sinistro cornu legiones duae traditae a Caesare initio dissensionis ex senatus consulto, quarum una prima, altera tertia appellabatur. In eo loco ipse erat Pompeius. III, 88.

CÉSAR ACOGE CON BENEVOLENCIA A LOS SOLDADOS.
Caesar prima luce omnes eos qui in monte consederant ex superioribus locis in planitiem descendere iussit. Quod ubi sine recusatione fecerunt, consurgere iussit et pauca apud eos de lenitate sua locutus, omnes conservavit. III, 98, 1-2.

DESCRIPCIÓN DE LOS BISONTES.
Magna vis eorum est et magna velocitas, neque homini neque ferae quam conspexerunt parcunt. Hos studiose foveis captos interficiunt; hoc se labore durant adulescentes atque hoc genere venationis exercent et qui plurimos ex iis interfecerunt, relatis in publicum cornibus, magnam ferunt laudem. VI, 28.

CÉSAR JUZGA QUE LA LLUVIA PUEDE SERLE ÚTIL PARA TOMAR UNA DECISIÓN.
Postrero die, Caesar, promota turri derectisque operibus quae facere instituerat, magno coorto imbre, non inutilem hanc ad capiendum consilium tempestatem arbitratus est. VII, 27.

SE SIGUEN SUMANDO A CÉSAR TROPAS DE POMPEYO. TRAS LIBERAR A UN IMPORTANTE OFICIAL DE POMPEYO, CÉSAR LLEGA A BRINDIS.
Item reliquis itineribus non nullae cohortes in agmen Caesaris, aliae in equites incidunt. Reducitur ad eum, deprensus ex itinere, M. Magius, praefectus fabrum Cn. Pompei. Quem Caesar ad eum remittit cum mandatis. His datis mandatis, Brundisium cum legionibus sex pervenit. XXIV, 4.