1. Nobiscum versari iam diutius non potes. Magna dis immortalibus habenda est atque huic ipsi Iovi Statori, antiquissimo custodi huius urbis, gratia, quod hanc tam taetram, tam horribilem tamque infestam rei publicae pestem totiens effugimus. In Catilinam, I, 5, 10.
  2. Dico te priore nocte venisse inter falcarios (non agam obscure) in M. Laecae domum, convenisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque socios. Num negare audes? Quid taces? Convincam, si negas. In Catilinam I, 8.
  3. Polliceor hoc vobis, patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensionem, ut Catilinae profectione omnia patefacta, inlustrata, oppressa, vindicata esse videatis. In Catilinam, 1, 32.
  4. Itaque, his rebus cognitis, hesterno die L. Flaccum et C. Pomptinium praetores, fortissimos atque amantissimos rei publicae viros, ad me vocavi, rem exposui. Illi autem sine ulla mora negotium susceperunt et, cum advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium pervenerunt. In Catilinam, 3, 5.
  5. Itaque illud patrocinium orbis terrae verius quam imperium poterat nominari. Sensim hanc consuetudinem et disciplinam iam antea minuebamus; post vero Sullae victoriam penitus amisimus. Desitum est enim videri quicquam in socios iniquum, cum exsisteret etiam in cives tanta crudelitas. De officiis, II, 27.
  6. Qui autem dicunt rationem civium habendam esse sed id externis negant ii dirimunt communem humani generis societatem; qua societate sublata, beneficentia, liberalitas, bonitas, iustitia funditus tollitur; et qui has virtutes tollunt ii etiam adversus deos immortales impii existimari debent. De officis, III, 28, 7.
  7. Sed nihil quod crudele sit utile est; crudelitas enim inimica est hominum naturae, quam sequi debemus. Et male agunt ii qui pohibent peregrinos vivere in urbibus. Nam rectum est eum non esse pro cive qui civis non sit; sed inhumanum est prohibere peregrinos opportunitatibus urbis. De officiis, III, 46.
  8. Itaque verae amicitiae difficillime reperiuntur in iis qui in honoribus et republica versantur: ubi enim istum invenias qui honorem amici anteponat suo? Praeterea firmamentum stabilitatis et constantiae eius quam in amicitia quaerimus fides est; nihil enim stabile est quod sit infidum. De amicitia, 17.
  9. Nam utilitates quidem etiam ab iis percipiuntur saepe, qui simulatione amicitiae coluntur et observantur temporis causa; in amicitia autem nihil fictum est, nihil simulatum et, quidquid est, id est verum et voluntarium. De amicitia, 26, 13.

  10. Nulla est igitur excusatio peccati, si amici causa peccaveris; nam, cum conciliatrix amicitiae virtutis opinio fuerit, difficile est amicitiam manere, si a virtute defeceris. Haec igitur lex in amicitia sanciatur: ut neque rogemus res turpes nec faciamus rogati. De amicitia, 37, 17.
  11. Loquimur de eis amicis qui ante oculos sunt, quos vidimus aut de quibus memoriam accepimus, quos novit vita communis. Ex hoc numero nobis exempla sumenda sunt, et eorum maxime qui ad sapientiam proxime accedunt. De amicitia 38.
  12. Haec enim est tyrannorum vita, in qua nulla fides, nulla caritas, nulla stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia semper suspecta atque sollicita, nullus locus amicitiae. Quis enim aut eum diligat quem metuat, aut eum a quo metuatur? De amicitia, 52.
  13. Accedat suavitas quaedam oportet sermonum atque morum, haudquaquam mediocre condimentum amicitiae. Tristitia autem et in omni re severitas, habet illa quidem gravitatem; sed amicitia remissior esse debet et ad omnem comitatem facilitatemque proclivior. De amicitia, 66, 1.
  14. De amicitia omnes sentiunt idem: ii qui ad rem publicam se contulerunt, ii qui delectantur cognitione rerum, ii qui suum negotium gerunt et postremo ii qui se tradiderunt voluptatibus, omnes sentiunt vitam non esse sine amicitia, si velint liberaliter vivere. De amicitia 86.
  15. Lucius Paulus Aemilius consul, cum bellum gereret cum rege Persa, ut domum rediit, filiam suam Tertiam animadvertit tristem. “Quid est, inquit, mea Tertia? Cur tristis es?” “Mi pater, inquit, Persa periit.” Erat autem mortuus catellus eo nomine. Tum ille puellam complexus: “Accipio, inquit, mea filia, omen.” De divinatione, I, 46, 103.
  16. Etenim cum complector animo, quattuor reperio causas cur senectus misera videatur: unam quod avocet a rebus gerendis, alteram quod corpus faciat infirmius, tertiam quod privet fere omnibus voluptatibus, quartam quod haud procul absit a morte. De senectute, 15.
  17. Cum forum, comitium, curiam multa de nocte armatis hominibus ac servis plerisque occupavissent, impetum faciunt in Fabricium, manus adferunt, occidunt nonnullos, vulnerant multos. Venientem in forum virum optimum et constantissimum, M. Cispium, tribunum plebis, vi depellunt, caedem in foro maximam faciunt. Pro Sextio 75, 8.